monumenta.ch > Hieronymus > csg51.137 > sectio 4 > sectio 1 > sectio 2 > bsbClm6224.183 > bnf9389.246 > sectio 3 > uwbM.p.th.q.1a.129 > sectio 15 > ST I 118.3 > sectio 1 > sectio 75 > 203 > 4 > sectio 43 > sectio 12 > sectio > 24 > sectio 3 > sectio 17 > sectio 35 > sectio 27 > Lucas, 1 > Lucas, 3 > sectio 27 > sectio 9 > sectio 4 > sectio 3 > csg48.204 > sectio 45 > sectio 23 > csg48.206 > sectio 19 > sectio 76 > sectio 42 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 2, 24, 4
Sed, ut dicere coeperamus, ita se semper moderate habuit, et intra cubiculi sui secreta custodivit, ut nunquam pedem proferret in publicum, nunquam viri nosset alloquium. Et quod magis sit admirandum, sororem virginem amaret potius, quam videret. Operabatur manibus suis, sciens scriptum esse: 'Qui non operatur, non manducet' . Sponso aut orans loquebatur, aut psallens. Ad Martyrum limina pene invisa properabat. Et cum gauderet proposito suo, in eo vehementius exultabat, quod se nullus cognosceret. Cumque per omnem annum, iugi ieiunio pasceretur, biduo triduoque sic permanens, tum vero in Quadragesima navigii sui vela tendebat, omnes pene hebdomadas vultu laetante coniungens. Et quod impossibile forsitan est hominibus ad credendum, Deo autem praestante possibile est, ita ad quinquagenariam pervenit aetatem, ut non doleret stomachum, non viscerum cruciaretur iniuria; non sicca humus iacentia membra confringeret; non sacco asperata cutis foetorem aliquem situmque contraheret: sed sana corpore, anima sanior, solitudinem putaret esse delicias, et in urbe turbida, inveniret eremum Monachorum.